Forum Index > Latin learning | 拉丁语学习 > 拉丁语的汶川地震新闻

liyongyi 8 months ago
ActivityRank: 121
Motus terrae Sinas concussit         16.05.2008, klo 16.09      Gravissimus terrae motus die Lunae regiones Sinarum medias concussit. Tantum in provincia Sichuan minime quindecim milia hominum interierunt.         Vis concussionis ex eo apparet, quod aedificia altiora etiam Pekini et Bancokii movebantur. Etiam Hanoii motus sentiebatur.      Regimen Sinarum octoginta milia militum auxilio victimis misit.      Cum regiones maxime afflictae nondum a succursoribus adiri potuerint, adhuc non constat, quanta sint damna et quantus numerus sit mortuorum et vulneratorum.      Succursores quidem victimarum numerum censere conantur, quod difficillimum est, quia permulti homines sub officinis, scholis, domibus aliisque habitationibus sepulti sunt.      Viis calamitate interruptis subsidia laborantibus ex aeroplanis et helicopteris deiciuntur.      In oppido Yingxiu prope octo milia incolarum interisse creduntur. Qui numerus non inclusus est in illis quindecim milibus, quorum supra mentionem fecimus.      In regione Wenxchuan oppida ita deleta sunt, ut vix singulae domus restiterint.      In urbe Mianzhu, quae prope epicentrum sita est, minime decem milia hominum sub ruinis adhuc esse dicuntur.      Itemque in alia urbe, cui nomen Mianyang, salvatores Sinenses hominum milia duodeviginti ruderibus tectos iacere rettulerunt.      In regionibus terrae motu adflictis plus centum miliones hominum habitare constat. Novi de magnitudine calamitatis nuntii usque afferuntur.      (Tuomo Pekkanen)                        TERRAE MOTUS SICHUANENSIS      Saltem 60 milia periisse timentur      Horribili terrae motu magnitudine 7,9 graduum Richterianorum, qui die Lunae vastavit provinciam Sinensem Sichuan iam 12 milia mortuorum inventi sunt ac saltem 60 milia hominum in ipsa regione Wenchuan in ruinis quaeruntur. Pro dolor numerus victimarum a servatoribus putatur cito valdeque creturus.      Labor servatorum, quorum maxima pars milites sunt Sinenses, impeditur ab imbribus neque viae tremore pulsae devastataeque aditum facilem pateant. Die Martis circiter centum milites delecti una cum esca aliisque auxiliis umbrellis descensoriis de caelo in loco calamitatis deiecti sunt.      In oppido Yingxiu, quod ad epicentrum terrae motus propinquissimum erat, auxiliatores de ruinis effoderunt circiter 300 vulneratos sed viventes homines, nuntiat agentura diuraria Sinensium Xinhua. Quae addit tamen verisimiliter tantum duo e decem milibus huius oppidi incolarum vitam superare contigit.      Praeter Wenchuan, quae regio vehementissime motu terrae est afflicta, multi homines periisse creduntur in aliis comitatibus provinciae Sichuan, ut Mianyang (18.000 hominum quaeruntur), Mianzhu (4.800). In urbe Shifang duae officinae chimicae sunt tremore omnino deletae, qua re calamitas nova regioni immineat: inquinatio venefica emissionibus. Mortui sunt etiam nonnulli incolae partium provinciae Sichuanensis satis ab epicentro remotarum, ut regio autonoma Tibetanorum Aba necnon ipsa urbs caput provinciae, Chengdu, ubi 959 adhuc corpora inventa sunt. Nuntiatur etiam nonnullos homines vitam amisisse in vicinis regionibus provinciarum Gansu et Shaanxi.      Propter novos tremores - iam non tantae magnitudinis, qui tamen regulariter nonnullas regiones hodie herique pellant - etiam multi cives, quorum domus intactae a calamitate erant, sub Iove ad tempus manere coguntur, ut de oppido Dujiangyan nuntiat relator radiophoniae Britannicae BBC, Michael Bristow.

Powered by

Copyright